HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXXV: Opiniones de hora resurrectionis

#I Cor. XV

De hora quidem resurrectionis quaeri solet, de qua varie loquuntur auctores. Hieronymus, in libro scilicet XII Quaestionum: Vespere Sabbati, ait Matthaeus. Marcus vero: Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole. Hujus quaestionis duplex est solutio: aut enim non recipimus Marcum, omnibus Graeciae libris pene hoc capitulum in fine non habentibus, aut uterque verum dixit: Matthaeus quando Dominus surrexit, id est Vespere Sabbati; Marcus quando vidit eum Maria Magdalene, id est mane. Ambrosius in fine expositionis Lucae: Non vesperascente die, sed noctis vespere Dominus surrexit. Denique Graecus sermo pro vespere habet sero. Sic ergo Dominus non in vespertino tempore diei, sed sero id est profunda nocte surrexit. Unde et ad monumentum mulieres potuerunt accedere, custodibus quiescentibus. Et principes sacerdotum dixerunt, quia discipuli ejus in nocte venerunt. Ut autem scias nocte, vel mane factum, mulierum aliae sciunt, aliae nesciunt. Sciunt qui noctibus observant, nesciunt quae recesserunt. Una Maria Magdalene, secundum Joannem, nescit; altera Maria Magdalene, secundum Matthaeum, scit. Nam eadem ante scire, et postea nescire non potuit, denique alteram esse cognosce. Illa admittitur tenere pedes Domini, haec prohibetur; illa angelum videre meruit, haec primo cum venit, neminem vidit; illa discipulis Dominum resurrexisse nuntiavit, haec raptum esse putavit; illa gaudet, haec plorat; illa Christo occurrit, haec mortuum quaerit. Augustinus, ut supra diximus, dixit eum diluculo surrexisse, cui consentit auctoritas illa, quae dicit Dominum 40 horis fuisse mortuum, et totidem diebus post moratum in terra ante Ascensionem; quia horis 4 vespertinis parasceves, et 36 duarum noctium et unius diei. Ecclesia quoque assentire videtur, quae matutinas laudes, pro Christi resurrectione celebrat. Pro praedicta vero sententia Ambrosii facit, quod Samson, in typo resurrectionis Domini, media nocte surgens, tulit portas Gazae. Sic ergo anima Christi rediit ab inferis, et reddita est corpori facto impassibili. Utrum autem anima Christi tunc facta est impassibilis cum egressa est a corpore, an tunc demum cum reddita est corpori, ne sine corpore glorificaretur, non memini me legisse. De sanctis, quos eduxit de inferno, si quaeritur ubi fuerint post resurrectionem, Deus novit. Vel sicut dicitur de Domino fuerunt, in extremis partibus maris, id est super amplissimos fines orbis. De diversitate adventus mulierum ad monumentum, quae videtur in evangelistis esse, unde et Porphyrius irridet eos, et de apparitionibus, et de numero angelorum, Glossa Augustini super Matthaeum plene diffinit; hoc dixisse sufficiat, quia decem apparitiones Christi post resurrectionem leguntur in Evangeliis. Quinque ipsa die resurrectionis, et quinque postea. In Apostolo legitur, quod visus est Jacoboet quingentis fratribus simul, sed nec tempus, nec modum determinat. Quidam dicunt quod, mortuo Domino, Jacobus vovit se non comesturum, donec Christus resurgeret, et ideo dicunt quod eadem die resurrectionis apparuit illi. Fuerunt qui dicerent Joseph eadem vespera, qua sepelivit Dominum a Judaeis incarceratum, et Nicodemum latuisse, et demum factum discipulum, et ideo ante alios statim apparuit Joseph in carcere ad consolandum.